HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 31: De causa diluvii

#Gen. VI

Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japhet. Moyses dicturus de diluvio praemisit causam ejus dicens: Cum coepissent homines multiplicari super terram, viderunt filii Dei, id est Seth, religiosi, filias hominum, id est de stirpe Cain, et victi concupiscentia, acceperunt eas uxores, et nati sunt inde gigantes. Tempus quidem quando factum fuerit hoc utrum sub Noe, vel ante, vel multum, vel parum ante, non determinat. Josephus autem dicit quod usque ad septimam generationem boni permanserunt filii Seth, post ad mala progressi sunt, recedentes a solemnitatibus paternis, et ob hoc contra se Deum irritaverunt. Nam multi angeli Dei, id est filii Seth, id est qui supra filii Dei, cum mulieribus coeuntes injuriosos filios genuerunt, qui propter confidentiam fortitudinis gigantes a Graecis dicti sunt. Methodius causam diluvii, hominum scilicet peccata, diffusius exsequitur dicens, quia quingentesimo anno primae chiliadis, id est post primam chiliadem, filii Cain abutebantur uxoribus fratrum suorum nimiis fornicationibus. Sexcentesimo vero anno mulieres in vesania versae supergressae viris abutebantur. Mortuo Adam, Seth separavit cognationem suam a cognatione Cain, quae redierat ad natale solum. Nam et pater vivens prohibuerat ne commiscerentur, et habitavit Seth in quodam monte proximo paradiso. Cain habitavit in campo, ubi fratrem occiderat. Quingentesimo anno secundae chiliadis exarserunt homines in alterutrum coeuntes. Septingentesimo anno secundae chiliadis filii Seth concupierunt filias Cain, et inde orti sunt gigantes. Et incoepta tertia chiliade inundavit diluvium. Sic ordinat Methodius. Potuit etiam esse, ut incubi daemones genuissent gigantes, a magnitudine corporum denominatos, sic dicti a geos, quod est terra, quia incubi vel daemones solent in nocte opprimere mulieres; sed etiam immanitati corporum respondebat immanitas animorum. Post diluvium tamen nati sunt alii gigantes in Hebron, et post fuerunt in Tham civitate Aegypti, a qua et Titanos dicti sunt, de quorum stirpe fuit Enachin, cujus filii habitaverunt in Hebron, de quibus ortus est Golias, et quidam alii. Iratusque Deus peccatis hominum dixit: Poenitet me fecisse hominem, quasi dicat: Faciam quod solet facere homo poenitens operis sui, delet enim quod fecerat. Et est sensus, delebo hominem quem feceram. Non enim permanebit spiritus meus, id est indignatio mea, in homine in aeternum quia caro est, quasi dicat: Non puniam eum aeternaliter ut diabolum, quia fragilis est. Sed hic reddam quod meretur. Et tamen prius quam disperdam eum, dabo ei tempus poenitudinis, si voluerit, eruntque dies illius ad poenitendum, scilicet centum et viginti annorum. Non enim intelligendum est de spiritu hominis, sed de Dei indignatione. Nec est terminus iste humanae vitae post diluvium, cum post diluvium inveniatur homo amplius vixisse, et dixit Dominus hoc ante annos viginti, quam inciperet fieri arca, ut dicit Hieronymus, quae facta legitur centum annis. Vel secundum Strabum ab eo anno dixit, quo coepit arca fieri, sed quia in malitia perseveraverunt ante praefixum tempus, scilicet centesimo anno deleti sunt. Tamen Josephus dicit hunc terminum vitae hominum statutum. Quod autem dicitur Deus tactus dolore cordis intrinsecus, forte nihil aliud est, quam quod homines latebat quantitas divinae offensae. Vel antropospatos est, scilicet humana propassio, quando attribuitur Deo quod hominis est.